- BUMASTUS Uva
- BUMASTUS Uvaquod acinos haberet hederae mammis, i. e. acinis similes, dicta est, a particula intensiva βοῦ et nomine μαςτὸς, mamma. Plin. l. 14. c. 3 In pergulis vero seruntur, escariae appellatae: Ederae acinis albae nigraeque bumasti, totidem coloribus. Acini namque hederae Graecis μαςτυὶ, i. e. mammae proprie, a similitudine mammarum. Hinc Plin. l. 16. c. 34. de Hederis, Signa eius folia maxima atque latissima: mammas erigentes, quae sunt coeteris inflexae, racemi stantes ac subrecti. Ubi dicit, eam hederam (κιςςὸν δενδροειδῆ) racemis stantibus ac subrectis esse, erigentibus mammas, quae sunt coeteris inflexae. Et certe qui acinos istiusmodi hederae inspexerit, deprehendet mammis similes esse, cum parvo ἀκρομαςτίῳ, quod papillam refert. Inde igitur Bumastus: cuius et Virg. meminit, Georgic. l. 2. v. 102.----- Et tumidis bumaste racemis.Sed et herbae hoc nomen est, apud eundem in Culice,Bumastusque virens et semper florida tinus.Et Hesychium, Βουμανὲς, οἱ δὲ βούμαςτον, εἶδος βοτάνης. Verum tum alia eius origo, παρὰ τȏὐ μᾶσαι videlicet, quod est quaerere, et βοῦς, bos; avide enim a bubus expetitur, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 366.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.